HISTORIA LIBRI I MACHABEORUM

CAPUT IX: De Jonatha

#I Machab. IX

Et surrexit Jonathas loco Judae fratris sui, et quaerebat Bacchides eum occidere. Tunc Jonathas cum suis fugit in desertum Thecuae, et misit fratrem suum Joannem ad Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent ei apparatum suum, qui erat pretiosus. Et exeuntes filii Jambri percusserunt Joannem, et tulerunt omnia quae habebat. Post hoc nuntiatum est Jonathae, et Simoni fratri ejus, quod filii Jambri facerent nuptias, et ducerent sponsam ex Madaba, et surrexerunt ad eos de insidiis, et percusserunt multos in vindictam sanguinis fratris sui, et redierunt ad ripam Jordanis. Et audivit Bacchides, et venit die Sabbatorum in virtute magna. Et dixit Jonathas ad suos: Ecce bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde et paludes, et saltus, et non est locus divertendi. Clamate ergo in coelum, et pugnemus, et commissum est bellum. Et ceciderunt ex parte Bacchidis mille viri, et versus est Bacchides in fugam, et reversus est in Jerusalem, et aedificavit in Judaea civitates munitas, et posuit custodiam in eis. Et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodia. Tunc praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum. Cumque coepisset destruere, percussus est paralysi, et mortuus est cum tormento magno. Tunc rediit Bacchides ad regem, et siluit terra Juda duobus annis. Post quos viri iniqui in Israel reduxerunt Bacchidem in Judaeam. Qui voluit comprehendere Jonathan occulte, sed non potuit; nam innotuit consilium ejus Jonathae. Qui comprehendens quinquaginta viros de his, qui insidiabantur ei, occidit eos. Et secessit Jonathas cum suis in Bethbessen, quae est in deserto et confirmavit eam. Et ascendit Bacchides in virtute magna et obsedit Bethbessen. Et egressus Jonathas reliquit Simonem in civitate, et fecit sibi Jonathas numerum, et percutiebat per noctem multos hostium in tabernaculis eorum. Simon vero egressus de civitate, succendit machinas, et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis. Et iratus est Bacchides contra viros, qui reduxerant eum in Judaeam. Et multos ex eis occidit. Quod audiens Jonathas misit ad eum legatos, pacem componere cum eo. Qui libenter accepit, et juravit se nihil mali facturum Jonathae omnibus diebus vitae suae, et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus in terra Juda, et rediit in terram suam. Et cessavit gladius ex Israel, et sedit Jonathas in Machmas judicans ibi populum, et exterminans impios in Israel.